2 transcripted pages
Chapter 1 Page 1[...]
De Primo Augusti Solebant esse in hac urbe nostra impressores librorum in maximo numero, ex quibus haud
modicum capiebatur vectigal, publice, et privatis praeter commodum studiosorum: qui ipsos
libros vilius emebant, quo plures imprimebantur: Verum certo ab hinc tempore consue-
tudo invaluit: ut quidam gratias impetrantes à Dominio nostro, aliis viam occludant imprimendi
Chapter 1 Page 2
M. D. XVII: Demense Augustiquaedam opera: quarum gratiarum numerus adeo est auctus ut plerisque dictorum impressorum aliò
migrare necesse fuerit, atque ob id hujusmodi artificium valde imminutum sit: unde et jactura
publica privataque, et communis incommoditas successit: multoque magis successura esse proculdubio
videtur nisi necessaria provisio fiat; Icciro;
Vadit pars, quod Auctoritate hujus Consilii, omnes gratiae à Dominio nostro concesse ad hanc diem usque,
impressoribus librorum aut aliis: ut quisque soli possint imprimere, aut imprimi facere opera
quaedam, praeter illis: quas hoc consilium concesserit revocentur, et pro revocatis habeantur ita
ut deinceps nullius sint vigoris, et omnibus liberum sit, illa imprimere, sive imprimi facere
absque ulla contradictione: et sicuti aequum est, sine discrimine aliquo. Post hac vero hujusmodi
gratiae amplius concede: et fieri nequeant ullo modo: nisi per hoc consilium, atque solum pro libris
et operibus novis nunquam antea impressis, et non pro aliis; et si aliter fierent: sint, et intelligantur
esse nullius valoris: Pars autem, siue gratia: quae pro illis posita fuerit: non intgelligatur capta, nisi
tulerit duo tertia suffragorum hujus consilii.
Et publicatur presens pars supra scalis sanctj Marci, et Riuoaltii
De parte 187 Publicata sint die rectio mensis suprascripti supra
De non 21 Scallis Rx.ti, et sancti Marci: per Nicolaum Ricius proclamem.
Non sinceri 2
[Left margin:]
Ser Paulus Capellus eques
Ser Andreus Gritj proc
Ser Franciscus Bragaderim
Ser Franciscus Foscarus eques proc
Ser Andreas Triuisan eques
Absente: Ser Luca Trono
Sapientissimi Consilii
Ser Philippus Bernardus
Ser Aloysi Gradonic
Ser Pandolfus Maurodon
Ser Marcus Foscarus
Absente: Ser Benedicto del physio
Sapientissimi Terrae Firmae
Transcription by: Joanna Kostylo