CLEMENS PAPA VII. UNIVERSIS, ET SINGULIS, qui
bus hae nostrae litterae exhibebuntur, Salutem & Apo=
stolicam benedictionem. Exponi nobis nuper fecit di=
lectus filius [Melchior Sessa in civitate Venetiae]
librorum Impresor. Quod ipse opera quondam
[???] civis Florentini in materno sermone conscripta, [--
---------------------------------------------------------] imprimere seu
imprimi facere intendit: vereturque ne alij postmodum ex suo labore
& impensa, quam in dictis operibus imprimendis faciet, sibi lucrum
querentes, illa imprimant, seu imprimi faciant, in illius iacturam &
detrimentum. Quare idem Melchior nobis humiliter supplicari fecit
ut sibi in premisis opportune providere de benignitate apostolica digna
remur. Nos igitur honesto ipsius Melchioris desiderio annuere, ac il=
lius indemnitati obviare volentes. Omnibus & singulis impressoribus,
Bibliopolis, alijs cuiuscunque status, gradus, & conditionis existentibus
nostrae ditioni temporaliter non subiectis, in virtute sanctae obedentiae, et
sub excommunicationis latae sententiae poena; nobis vero, & Sanctae Ro
manae Ecclesiae mediate vel immediate subiectis, etiam sub amisionis
librorum impressorum, & vigintiquinque ducatorum auri de Camera
prouna Camerae nostrae apostolicae, pro reliqua vero medietatibus, prae-
fato Melchior totiens quotiens contraventum fuerit, applicandis poenis,
districte praecipimus & mandamus. Quatenus dicta opera per praedi=
ctum Melchorem ut praesertur, imprimenda, ad octo annos non impri
mant, neque imprimi facere, aut vendere, seu venalia habere audeant,
nel praesumant, nisi ad id dictir Melchioris expressus accesserit assensus.
Quocirca quibusuis locorum ordinarijs, seu corum officialibus, & Vi
carijs in spiritualibus generalibus committimus per presentes, ut ubi, quan
do, & quotiens proparte dicti Melchioris riquisiti fuerint, ipsi Melchiori
efficacis defensionis praesidio assistentes, faciant presentes litteras &
in eis contenta quaecunque inviolabiliter observari, & publicari. Con=
tradictores quoslibet, & rebelles per censuras ecclesiasticas, & poenas
praedictas appelatione postposita compescendo. Invocato etiam ad hoc
si opus fuerit auxilio brachij secularis. In contrarium facientibus non
obstantibus quibuscunque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub
annulo piscatoris die X X V I [???] M. D. X X X I V
Pontificatus Nostri Anno decimo
Blosius