2 transcripted pages
Chapter 1 Page 1[...]
Dilectis filiis Heredibus Phylippi Iunctae Civibus Floren.Dilecti filii salutem. Exponi nobis fecistis quod cum nos
nuper per alias nostra in forma brevis litteras concesserimus dilecto filio
Antonio Blado de Asula impressori librorum in Alma Urbe
libros quondam Nicolai Machiavelli dum viveret civis Florentini tam histo-
riarum, et de principe quam super eius historicis discursibus
tunc impressuro ne quis alius preter eum dictos omnes libros ad decen-
nium imprimere, seu impressos vendere aut venales habere,sine ipsius
Antoni licentia presumeret, aliter poenas in dictis nostris litteris contentas
incurreret, vos propterea qui voluntatem et consensum heredum ipsius
Nicolai Machiavelli habetis, quorum consensum dictus Antonius nun-
quam habuit libros Historiarum et de principe ac discursuum sopradictos,
imprimere non audetis.Quamobren humiliter nobis supplicari fecistis
ut vobis licentiam de consensu heredum dicti quondam Nicolai libros eius
historiarum et de principe ac discursuum huiusmodi Florentiae imprimendi concedere de
benignitate apostolica dignaremur. Nos considerantes aequum esse ut libri dicti Nicolai et in eius
Patria et ad voluntatem suorum heredum imprimantur \attendentesque dictum Antonium iam pro maiori
parte libros discursuum quos impressit vendere hactenus potuisse, vestris huiusmodi/ supplicationibus
inclinati vobis ut historiarum et de Principe ac discursuum
libros de consensu heredum dicti Nicolai Florentiae tamen imprimere
et impressos ubilibet vendere et venales habere libere et
licite et sine ullius poenae incursu valeatis auctoritate apostolica
tenore presentium concedimus et indulgemus. Inhibentes ubique
sub excommunicatione in terris vere nostris etiam sub amissionis librorum vobis
Chapter 1 Page 2
applicandorum poena, toties quoties contravenerint incur-
renda, ne quis preter dictum Antonium dictos historiarum
et de principe libros ad decem annos a data presentium
computandos imprimere aut impressos vendere seu
venales habere sine vestro consensu presumat. Madates
etiam universis et singulis locorum status nostri ecclesiastici Gu-
bernatoribus et extra illum omnibus venerabilibus fratribus Archiepiscopis
et Episcopis ubilibet constitutis
spiritualibus et temporalibus> ut quotiens a vobis
aut vestro nomine requirentur faciant vobis presentes
litteras inviolabiliter observari, \praedictis litteris nostris
dicto Antonio concessis ceterisque contrariis/ non obstantibus
quibuscumque. Volumus etiam quoad presentium transumptis
manu Notarii publici subscriptis et sigillo personae
in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, plena fides
in iudicio et extra perinde habeatur, ac si litterae originales
exhiberentur.
Datum Romae xx Decem. 1531 a.o 9.
Habita fide a D. Thesaur. quod S.D.N. velit hoc Breve concedi vel concedendum.
Hier. Audit.
Blosius
Postea fuit contentus S.D.N.r ad instantiam D. Laurentii de medicis
ut expediretur hoc modo.
Transcription by: Joanna Kostylo