1 transcripted page
Chapter 1 Page 1
CLEMENS PAPA VII. UNIVERSIS, ET SINGULIS, qui
bus hae nostrae literae exhibebuntur, Salutem & Apo
stolicam benedictionem. Exponi nobis nuper fecit di=
lectus filius Antonius de Blado in alma Urbe nostra
librorum Impresor. Quod ipse opera quondam Ni
colai Maclavelli civis Florentini in materno sermone conscripta, vi=
delicet historiam, ac de Prencipe, & de Discursibus imprimere seu
imprimi facere intendit: vereturque ne alij postmodum ex suo labore
& impensa, quam in dictis operibus imprimendis faciet, sibi lucrum
querentes, illa imprimant, seu imprimi faciant, in illius iacturam &
detrimentum. Quare idem Antonius nobis humiliter supplicari fecit
ut sibi in premisis opportune providere de benignitate apostolica digna
remur. Nos igitur honesto ipsius Antonij desiderio annuere, ac il=
lius indemnitati obviare volentes. Omnibus & singulis impresoribus,
Bibliopolis, alijs cuiuscunque status, gradus, & conditionis existentibus
nostrae ditioni temporaliter non subiectis, in virtute sanctae obedientiae, et
sub excommunicationis latae sententiae poena; nobis vero, & Sanctae Ro
manae Ecclesiae mediate vel immediate subiectis, etiam sub amisionis
librorum impresorum, & vigintiquinque ducatorum auri de Camera
pro una Camerae nostrae apostolicae, pro reliqua vero medietatibus, prae
fato Antonio totiens quotiens contraventum fuerit, applicandis poenis,
districte praecipimus & mandamus. Quatenus dicta opera per praedi=
ctum Antonium ut praefertur, imprimenda, ad decennium non impri
mant, nequè imprimi facere, aut vendere, seu venalia habere audeant,
vel praesumant, nisi ad id dicti Antonij expressus accesserit assensus.
Quocirca quibusuis locorum ordinarijs, seu eorum officialibus, & Vi
carijs in spiritualibus generalibus committimus per presentes, ut ubi, quan
do, & quotiens pro parte dicti Antonij riquisiti fuerint, ipsi Antonio
efficacis defensionis praesidio assistentes, faciant presentes litteras &
in eis contenta quaecunque inviolabiliter observari, & publicari. Con=
tradictores quoslibet, & rebelles per censuras ecclesiasticas, & poenas
praedictas appellatione postposita compescendo. Invocato etiam ad hoc
si opus fuerit auxilio brachij secularis. In contrarium facientibus non
obstantibus quibuscunque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub
annulo piscatoris die X X I I I. Augusti. M. D. X X X I.
Pontificatus Nostri Anno Octavo.
Blosius
Transcription by: Luis Sundkvist