3 transcripted pages
Chapter 1 Page 1
TRIOMPHO DI FOR=
tuna di Sigismondo
Fanti Ferrarese.[
Frontispiece woodcut based on
a drawing which is attributed to
the Sienese painter Baldassare
Petruzzi (1481-1536) and which
shows various figures connected
with astrology.]
Chapter 1 Page 2
CLEMENS PP. VII Universis & singulis presentes litteras inspecturis Salutem & Aposto=
licam Benedicitonem. Cum dilectus filius SIGISMUNDUS FANTUS Fer-
rariensis. Quodam sua ingenii opera edere cupiens. Nobis humiliter
supplicari fecerit ut omnibus inhiberemus nequis sine eius p[er]missu dicta
opera ad DECENIUM imprimere possit: Nos aequum censentes quem=
quam sue rei dominium & arbitrum esse. Ne alius alieni fructum laboris
ad commodum suum transferat huiusmodi supplicationibus inclinati.
Inhibemus omnibus & singulis sub excommunicationis late sententie: Subditis vero no=
stris etiam Quingentorum Ducatorum Aurei dicto Sigismundo vel cui ipse mandaverit to=
tiens quotiens fuerit contraventum poenis: ne per decenium proximum a data presen=
tium computandum ullus allius sine ipsius Sigismondi concessione dicta sua opera impri=
mere aut alibi impressa vendere seu venalia habere audeat seu presumat. Mandantes
omnibus locorum ordinariis, eorumque in spiritualibus Vicariis: ut presentes nostras
ubique observent & exequantur: faciantque ab aliis plene exequi & observari. Quarum
quidem Transumptis manu Notarii publici subscriptis & sigillo persone in dignitate
Ecclesiastica constitute munitis plenam fidem ubique tam in iudicio que extra adhiberi debere
volumus ac decernimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris.
Die. I I I. Iulii. M.D. X X V I Pontificatus nostri anno tertio.
Be. Cl. Ravenn.
Cum gratia & privilegio.Die. XIX. Novembris. M.D.XXVI. In Rogatorum Consilio capta fuit parte. Ne quis
calcographus intra decennium hos excludat libellos sine Autoris consensu imponentes
poenam omnibus contrafacientibus imediate omnes libros perdere & aurum unum pro
quolibet opere comitentes omnibus magistratibus ac officialibus apud quos facta fue=
rit denutiatio sive querella ut imediate committant exequtionem.
Sempronii Ameranthi. Carmen in Dedicatione
Triumphi fortunarum libri mirabilissima d~o Sigismun
do de Fantis Ferrariensis magno Mathemat. editi.
Ad Divum Cle. vii. Pon. Max.
Iuppiter Ambiguas hominum diffundere sortes
Dat Celo, spectans undique quicquid agat
Interdum precibus flexus constringit habenas,
Et quem formavit, scit cohibere polum.
At prenoße cupit prudens, ut casibus obstet,
Venturum, Similem quod facit eße Iovi.
Segregat atque homines prudentia sola faturi[2nd column:]
A Brutis, presens nam simul ipsa vident.
Utque minus distat Brutis ignavia vulgi,
Sic propior superis est quoque plura videns,
Sepe etiam causas renuens prenoscere rerum
Ex casu regitur, nec putat esse deos.
Hinc ruit imprudens, Sapiens scit pergere tutus,
Nam procul omne malum prospicit, omne bonum.
Excellit fortem sapiens, ex numinis instar
Presicitur Turbis, qui metuenda cavet,
Iudicium Fortuna tuum sectata supremo
Hinc est, statuit te residere loco.
Sume igitur varie Triumphum sanctißime Sortis
Quam poteris populo fundere more Iovis.
Chapter 1 Page 3[Astrological tables]
Impresso in la inclita Citta di Venegia per Agostin da Portese.
Nel anno dil virgineo parto. M.D.XXVI. Nel mese di
Genaro, ad instantia di Iacomo Giunta Mercatante Flo
rentino. Con il Privilegio di CLEMENTE
PAPA VII & del Senato Veneto a
requisitione di L'AUTORE,
Come appare nelli suoi
Registri.
Cum gratia & Privilegio.
Registro.[...]
Transcription by: Luis Sundkvist