1 transcripted page
Chapter 1 Page 1Aldi Monitum in Lugdunenses Typographos (16. III 1503)
Aldus Manutius Romanus lectori s. Cum primum coepi suppeditare studiosis bonos libros: id solum negocii fore mihi existimabam: ut optimi quique libri
et Latini et Graeci exirent ex Neacademia nostra quam emendatissimi: omnesque ad bonas literas: bonasque artes cura et ope
nostra excitarentur: Verum longe aliter evenit. Tantae molis erat Romanam condere linguam. Nam praeter bella: quae
nescio quo infortunio eodem tempore coeperunt: quo ego hanc duram accepi prouinciam: atque in hunc usque diem perseverant:
ita ut literae iam septennium cum armis quodammodo strenue pugnare videantur: quarter iam in aedibus nostris ab operariis:
et stipendiariis in me conspiratum est: duce malorum omnium matre Auaritia: quos Deo adiuuante sic fregi: ut ualde omnes
poeniteat suae perfidiae. Restabat: ut in Urbe Lugduno libros nostros et mendose excuderent: et sub meo nominee
publicarent: in quibus nec artificis nomen: nec locum, ubi nam impressi fuerint, esse uoluerunt: quo incautos emptores
fallerent: ut et characterum similitudine: et enchiridii forma decepti: nostra cura Venetiis excusos putarent. Quamobrem,
ne ea res studiosis damno: mihi uero et damno: et dedecori foret: uolui hac mea epistola omnes: ne decipiantur, admonere:
infrascriptis uidelicet signis. Sunt iam impressi Lugduni (quod scierim) characteribus simillimis nostris: Vergilius,
Horatius, Iuuentalis cum Persio, Martialis, Lucanus, Catullus cum Tibullo; et Propertio, Terentius. In quibus omnibus nec
est impressoris nomen: nec locus: in quo impressi: nec tempus, quo absolute fuerint. In nostris uero omnibus sic est:
Venetiis in aedibus Aldi Romani illo: uel illo tempore. Item nulla in illis uisuntur insignia. In nostris est Delphinus
anchorae inuolutus: ut infra licet uidere. Praeterea deterior in illis charta: et nescio quid graue olens. Characteres uero
diligentius intuenti sapient: (ut sic dixerim) gallicitatem quondam. Grandiusculae item sunt perquam deformes. Adde quod
uocalibus consonantes non connectuntur: sed separatae sunt. In nostris plerasque omnes inuicem connexas: manum quo
mentientes: operae pretium est uidere. Ad haec hisce: quae inibi uisuntur: incorrectionibus: non esse meos, facile est
cognoscere. Nam in Vergilio Lugduni impresso in fine Epistolii nostrii ante Bucolicorum Tityrum, perperam impressum est:
optimos quosque autores: pro optimos quosque. Et in fine librorum Aeneidos: in prima Epistolae nostrae semipagina ad
Studiosos extremo uersu male impressum est: maria omnie cirtm: pro maria omnia circum, ubi etiam nulli accentus obseruantur:
cum ego eam epistolam propterea composuerim, ut ostenderem quo nam modo apud nostros utendum sit accentiunculis. In
Horatio: in mea Epistola, secundo uersu sic est excusum: Imprissis Vergilianis operibus: pro impressis. Et tertio sic:
Flaccum aggrssi: pro aggressi. Grandiusculae praeterea literae ante primam Oden primo: et secundo uersu sunt impressorio
atramento supra: et infra: quasi linea conclusae perturpiter. In Iuuenale, in mea Epistola: tertio uersu est pubilcamus: pro
publicamus. Et decimo uersu: Ungues quae suos: pro unguesque suos. Item in prima semipagina: Semper et assiduo ruptae
rectore: pro lectore. In eadem, Si uacat: et placidi rationem admittitis: eadem: pro edam. Et paulo post. Cum tenet uxorem:
pro tener. Item inibi: Eigat aprum: pro figat. In Martiale statim in principio primae semipaginae est impressum literis
grandiusculis sic AMPHITEATRVM: pro AMPHITHEATRUM. Et in eadem, Quae tam se posita: pro seposita. Item in Libro
secundo ad Seuerum deest graecum “έσχατοκωλικόν”. Et in Candidum: ubique deest graecum: id est “χοινά φίλων πάντα”.
Et in fine: “κοινά φίλων”. In Lucano nulla est epistola in principio: at in meo maxime. In fine Catulli eam: quae in meo
est: epistolam praetermiserunt. Quae etiam possunt esse signa Lugdunine: an Venetiis mea cura impressi fuerint. Terentium
etsi ego nondum curaui imprimendum: tamen Lugduni una cum caeteris sine cuiusquam nominee impressus est: Quod ideo
factum est: ut emptores meum esse: et libri paruitate: et characterum similitudine: existimantes: deciperentur. Sciunt enim
quem nos in pristinam correctionem: seruatis etiam metris: restituendum curamus: in summa esse expectatione: et propterea
suum edere accelerarunt: sperantes ante eum uenundatum iri: quam emittatur meus. Sed qua ille emendatus exierit: uel hinc
cognosci potest: quod statim in principio sic est impressum: EPITAPHIUM TER[EM]TI[I] pro Terentii. Item: Bellica praedia
fui: pro praeda: Et: Haec quunque leget: pro quicunque. Praetera in principio second[ae] chartae. Acta ludis Megalensibus M.
Fulvio aedilibus, et, M. Glabrione, Q. Minutio Valerio curulibus: pro M. Glabrione, Q. Minutio Valerio aedilibus curulibus.
Quod etiam putantes esse argumentum: impresserunt: ARGVMENTUM ANDRIAE. Ante etiam Sororem falso est. TERENTII
ARGVMENTUM, cum argumenta omnia Comoediarum Terentii: non Terentius: sed Sulpitius Apollinaris composuerit. Sic
enim in vetustissimis habetur codicibus. C. Sulpitii Apollinaris periocha. Metra etiam confusa sunt omnia. Versus enim
primae scenae: quae tota trimetris constat: sic tanquam chaos in elementa: separati ab inuicem in suum locum sunt restituendi.
Si. Vos istaec intro auferte; abite. Sosia
Ades dum: paucis te uolo. So. Dictum puta.
Nempe: ut curentru recte haec. Si. Immo aliud. So. quid est:
Quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius? Etc.
Item secunda scena: cuius tres primi uersus sunt trimetric. Quartus tetra-
meter. Quintus dimeter: et caeteri omnes quadrati: sic esse debet.
Si. Non dubium est: quin uxorem nolit filius.
Ita Dauum modo timere sensi: ubi nuptias
Futuras esse audiuit. sed ipse exit foras.
Da. Mirabar hoc si sic abiret: et heri semper lenitas
Verebar quorsum euaderet.
Qui postquam audiuit non datumiri filio uxorem suo:
Nunquam cuiquam nostrum uerbum fecit: neque id aegre tulit.
Si. At nunc faciet: neque (ut opinor) sine tuo mango malo.
Da. Id uoluit: nos sic opinantes duci falso gaudio:
Sperantes iam amoto metu: interea oscitantes obprimi:
Ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias.
Astute. Si. Carnifex quae loquit[ur] D[a]. Herus est: nequ prouideram etc.
Qua in re quantus sit mihi labor: cog[iten]t: qui intellegunt. Certe pluri-
mum die: noctuque elaboramus.
Haec publicanda iussimus: ut qui libellos enchiridii forma excusos emptu-
rus est: ne decipiatur: facile. n. cognoscet: Venetiis ne in aedibus nostris
impressi fuerint: an Lugduni. Vale. Venetiis. XVI. Martii M.D.III.
Transcription by: Joanna Kostylo