# Primary Sources on Copyright - Record Viewer

PRIMARY SOURCES

ON COPYRIGHT

(1450-1900)

Privilege to Giovanni Giolito di Ferrari for publication of Paolo Comitolo's "Catena in Beatissimum Job," and revocation of Jean Stratius' privilege in the same work, Vatican (1587)

Source: Vatican Secret Archives Sec. Brev. Reg. 130 F. 70 (1587)

Citation:
Privilege to Giovanni Giolito di Ferrari for publication of Paolo Comitolo's "Catena in Beatissimum Job," and revocation of Jean Stratius' privilege in the same work, Vatican (1587), Primary Sources on Copyright (1450-1900), eds L. Bently & M. Kretschmer, www.copyrighthistory.org

Back | Record | Images | Commentaries: [1]
Translation only | Transcription only | Show all | Bundled images as pdf

8 transcripted pages

Chapter 1 Page 1


Superscript = inserted by original or different author between lines

[ ] = inserted by original or different author in margin

{ } = supplied by transcribers

Bold Script [or] Script or scribble = written in a different hand(s)

Strike through = crossed out, but legible

[XXX] = illegible

Sec. Brev. Reg. 130 F. 70

Handwritten Privilege

Transcription

[70r]

Dilecto filio Joanni Giolito Ferrarien[sis] Bibliopole seu

 Tipographo Venetiarum

Sixtus P{a}P{a} V

  1. Dilecte fili salutem etc. Cum sicut accepimus tu ad publicam
  2. utilitatem et instructionem infra{scri}pta opera v{idelice}t cathenam
  3. in beatum Job a dilecto filio Paulo Comitolo p{res}b{yte}ro societatis
  4. Jesu ex greco idiomate in Latinum conversam cum additionibus
  5. per dictum Paulum factis et interpretationibus ex diversis textibus
  6. grecis traductis ac apostillis marginalibus variarum lectionum necnon
  7. locis sacr{a}e scriptur{a}e per varios doctores citatis variisque lectio=
  8. nibus sacri textus et interpretationibus variarum sententiarum necnon
  9. etiam[1] consilia medicinalia Hieronimi Mercuriale duo volumina
  10. continentia[2] imprimere et tipis excudere seu imprimi et excudi
  11. facere ac in lucem edere cupias et intendas sed verearis ne
  12. postea aliquis alius ad imitationem tuam d[ic]ta opera imprimi
  13. curet in grave tuum damnum et pr{a}eiudicium. Nos ideo indem=
  14. nitati tu{a}e hac in parte consulere teque spe[ci]alibus favoribus
  15. et gratiis prosequi volentes et a quibusvis {etc.}[3] censentes[4] Motu proprio
  16. non ad tuam aut alterius pro te nobis desuper oblat{a}e petitionis
  17. instantiam sed ex nostra mera liberalitate et certa scienti
  18. ac de ap{osto}lice potestatis plenitudine postquam dicta opera[5] a te impressa
  19. et a venerali[6] fratre nostro Patriarcha[7] Venetiarum examinata et approbata
  20. fuerint omnibus et singulis utriusque sexus christifidelibus pr{a}esertim
  21. bibliopolis et librorum impressoribus seu typographis quovis nomine
  22. nuncupatis tam in alma Urbe et illius districtu quam toto statu
  23. ecclesiastico mediate et immediate subiecto totaque Italia sub exc{ommunicat}io{n}is
  24. maioris lat{a}e sententi{a}e a qua nullus pr{a}eterquam a nobis et Romano
  25. Pontifice pro tempore existente absolui possit et quoad nostro et
  26. Sanct{a}e Romanae Ecclesi{a}e temporali [xx] dominio mediate vel imme=

           diate                

[70v]

  1. diate subiectos etiam Trecentorum ducatorum auri de Camera
  2. pro una v{id}el{icet} Camer{a}e apostolic{a}e et alia tibi tuisque heredibus
  3. et successoribus aut ius vel causam a te vel eis pro tempore
  4. habentibus et pro alia accusatori pro reliqua vero partibus Iudici
  5. exequenti necnon amissionis typorum et librorum tibi tuisque praedictis
  6. irremissibiliter applicandis p{o}enis toties ipso facto et absque alia pror=
  7. sus cuiusque iudicis declaratione incurrendis quoties contraventum
  8. fuerit apostolica auctoritate tenore praesentium districtius inhibemus et inter=
  9. dicimus ne per Decem annos proxime subsequentes opera[8] ipsa[9]
  10. aut eorum alterum vel aliquod[10] in toto vel parte sub quacumque
  11. forma vel mutatione aut inversione vel etiam cum quibusvis
  12. aliiis inventionibus additionibus scholiis summariis glossis et
  13. interpretationibus ad materias istas accedendas vel illas referendas
  14. aut illis similibus tam latino quam italico vel quocumque alio idio=
  15. mate et ad cuiusvis instantiam quovis qu{a}esito colore vel
  16. ingenio alicubi absque tui vel tuorum praedictorum expressa licentia
  17. et assensu imprimere seu imprimi facere aut pr{a}eterquam de licentia
  18. et assensu huiusmodi impressa vendere seu venalia proponere
  19. aliasve tenere aut habere audeant seu presumant nisi
  20. ad hoc tuus aut tuorum pr{a}edictorum accesserit assensus
  21. de quo per cedulam manu vestra propria scriptam vel
  22. subscriptam constare debeat. Mandantes universis et sin=
  23. gulis Venerabilibus fratribus, Patriarchis, Archepiscopis et episcopis
  24. ac dilectis filiis eorum in spiritualibus Vicariis generalibus et re=
  25. liquis in dignitate ecclesiastica constitutis quavis auctoritate
  26. fungentibus et functuris ut quoties pro tua vel heredum
  27. aut successorum tuorum praedictorum[11] parte fuerint requisiti

[71r]

  1. seu aliquis eorum fuerit requisitus tibi tuisque praedictis in
  2. pr{a}emissis efficacis defensionis pr{a}esidio assistentes praedicta omnia
  3. observari mandent et faciant ac contrafacientes per praedictas et
  4. alias sibi[12] benevisas sententias censuras et poenas etiam illas
  5. s{a}epius aggravando omni et quacunque appellatione remota        
  6. procedant et exequantur invocato etiam ad hoc si opus fuerit
  7. brachii secularis auxilio. Nos[13] enim quicquid secus super his
  8. a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter attentari contigerit[14]
  9. irritum et inane dicta auctoritate decernimus. Non obstantibus quodam
  10. alio privilegio super impressione in Civitate Lugdunensi facienda
  11. dicti operis Cathen{a}e in Beatum Job dilecto filio Joanni Statio
  12. bibliopol{a}e seu typographo Lugdunensi per nos etiam in simili for=
  13. ma motus proprii et ex certa nostra scientia deque apostolic{a}e potestatis
  14. plenitudine et aliis quomodolibet concesso et etiam litteris nostris in simili forma
  15. brevis sub dat[XX] Rom{a}e apud Sanctum petrum sub annulo Pis=
  16. catoris die XXI Januarii MDLXXXVI Pontificatus nostri
  17. Anno Primo desuper confectis cuius et quorum vigore seu pr{a}e=
  18. textu ipse Joannes Statius dictum opus cathen{a}e iam impressit sed
  19. cum multis mendis et erroribus ac propterea illud denuo impri=
  20. mere neccesse est Ideoque et aliis ex dignis causis animum nostrum
  21. moventibus privilegium et literas nostras eidem Joanni Statio per nos sic
  22. ut praefertur concessum et concessas huiusmodi illius et illarum tenores
  23. ac si de verbo ad verbum inserentur praesentibus pro plene et
  24. sufficienter expressis habentes ex nunc harum serie quoad
  25. ipsum opus Cathene cum inde dependentibus penitus revo=
  26. camus cassamus annullamus et abolemus ac si [minime] unquam

 

[71v]

 

  1. Emanassent cum indxxx xx nostra de iure quaesito non tollendo
  2. et[15] quibusvis aliis apostolicis ac in universalibus provincialibusque et syno=
  3. dalibus conciliis editis specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus ac
  4. statutis et consuetudinibus etiam iuramento confirmatione apostolica vel
  5. quavis firmitate alia roboratis privilegiis quoque indultis et litteris apostolicis
  6. etiam quibusvis superioribus et personis in genere vel specie sub quibuscumque
  7. tenoribus et formis etiam motu scientia liberalitate et apostolic{a}e potestatis plenitu=
  8. dine similibus et etiam consistorialiter ac aliis in contrarium quomodolibet concessis
  9. et confirmatis. Quibus omnibus et singulis etiamsi de illis specialis specifica et
  10. expressa mentio habenda foret illis aliis in suo robore permansuris hac
  11. vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus ceterisque contrariis quibuscumque
  12. Volumus autem quod transumptis vel exemplis etiam in ipsis operibus impressis
  13. manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo alicuius person{a}e in
  14. dignitate ecclesiastica constitut{a}e munitis plena et eadem prorsus fides ad=
  15. hibeater qu{a}e ipsis originalibus litteris adhiberetur si forent exhibit{a}e vel
  16. ostens{a}e. Datum Rom{a}e apud Sanctum Marcum sub annulo pisca=
  17. toris die 29 Augusti MDLXXXVII pontificis nostri Anno Tertio

Si placet S{anctissi}mo D{omino} N{ostro} poterit expediri

S{cipione} Card. Lancelottus

Tho. Thom{as} Gualterutius

S{anctissimus} D{ominus} N{ostro} mandavit expediri A{ntonio} Card. Carafa

Notations

Augusti 1587, anno 3o

Pro Joanno Giolito Ferrariensi Bibliopola

Indultum imprimendi infra{scrip}ta dicenda opera {videlicet}

Cathenam in beatum Job ex graeco in

Latinum cum additionibus,

ac Consilia Medicinalia Hieronimi

Mercuriale

Car{dina}lis Carafa dicit S{anctitas} V{estra} mandasse

coepi et Car{dina}lis Lancellottus vidit


[1] The reprinted privilege for the Mercuriale omits “Cathenam in beatum…necnon etiam.”

[2] In the reprinted Mercuriale privilege: Digesta

[3] In other privileges, and in the Google Book transcription, this phrase reads “...quibusvis excommunicationis et censentes.”

[4] In the reprinted Mercuriale privilege: Quibusvis excommunicationis, suspensionis, & interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, & poenis a iure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad infrascripta praesentium dumtaxat consequendum, harum ferie absolventes, & absolutum fore censentes

[5] In the reprinted Mercuriale privilege: Consilia

[6] In the reprinted Mercuriale privilege: Reuer.

[7] In the reprinted Mercuriale privilege: Inquisitore

[8] In the reprinted Mercuriale privilege: Consilia

[9] In the reprinted Mercuriale privilege: Ipsa praedicta

[10] The reprinted Mercuriale privilege omits “aut…aliquod”

[11] In the reprinted Mercuriale privilege: Praefatorum

[12] In the reprinted Mercuriale privilege: Tibi

[13] In the reprinted Mercuriale privilege: Hos

[14] In the reprinted Mercuriale privilege: Attigerit

[15] The reprinted Mercuriale privilege omits lines 63-80




Chapter 2 Page 2


Superscript = inserted by original or different author between lines

[ ] = inserted by original or different author in margin

{ } = supplied by transcribers

Bold Script [or] Script or scribble = written in a different hand(s)

Strike through = crossed out, but legible

[XXX] = illegible

Printed Edition[1]

Warning

INTERPRETIS ADMONITIO

AD LECTOREM.

Librum hunc Lugdunensibus typis primum excusum, cum Autographo, manuq{ue} nostra scripto exemplari haud oscitanter contulimus. In eo, quod sane moleste tulimus, tam multa non solum verbis, sed sententiis etiam immutata reperimus; ut ad ea corrigenda secundam hanc editionem Venetam, cui ipsi praefuimus, adhibere coacti simus. Hac enim ratione, quae aliena erant, demere, nostra restituere; depravata sanare facile potuimus. No{n}nullas etiam sententias graecas, quae in primo Commentario latino latina carebant interpretatione, ex aliorum, veterumq{     ue} Codicum contentione fideliter explanavimus. Igitur ipsi tamquam nostram, ac legitimam gr{a}eci Commentarii interpretationem hanc solam agnoscimus, quae hoc anno M. D. LXXXVII Venetiis apud Iolitos, nobis agentibus, & corrigentibus, est typis mandata.

Vale.


[1] This text is transcribed from a printed version of the original handwritten petition (SBR 130.F. 70r - 71v). This printed version appears in a 1587 edition of Ferrari’s Catena in Beatissimum Job…, a digitized version of which can be viewed via this link. This privilege omits any reference to the Girolamo Mercuriale work for which Giolito also received a privilege (as referenced in the original handwritten privilege). Giolito published the Mercuriale work in a separate 1587 edition, which can be viewed via this link.




Chapter 3 Page 1


Superscript = inserted by original or different author between lines

[ ] = inserted by original or different author in margin

{ } = supplied by transcribers

Bold Script [or] Script or scribble = written in a different hand(s)

Strike through = crossed out, but legible

[XXX] = illegible

Privilege

Dilecto Filio Ioanni Iolito

De Ferrariis[1]

Sixtus Papa Quintus

  1. Dilecte fili saultem & Apostoli=
  2. cam Benedictionem[2]. Cum sicut ac=
  3. cepimus, tu ad publicam utilitatem
  4. & instructionem infrascriptum opus[3],
  5. videlicet Catenam[4] in Beatum Iob a
  6. dilecto filio Paulo Comitolo Presbytero Societatis
  7. Iesu ex Graeco idiomate in Latinum conversam,
  8. cum additionibus per dictum Paulum factis, &
  9. interpretationibus ex diversis textibus Graecis tra=
  10. ductis, & apostillis marginalibus variarum lectio=
  11. num, necnon locis Sacrae Scripturae per varios Do=
  12. ctores citatis, variisque lectionibus Sacri textus, &
  13. interpretationibus variarum sententiarum,[5] impri=
  14. mere, & typis[6] excudere, seu imprimi, & excudi fa-
  15. cere, ac in lucem edere cupias, & intendas; sed
  16. verearis ne postea aliquis alius ad imitationem tuam
  17. dictum opus[7] imprimi curet in grave tuum dam=
  18. num, & praeiudicium. Nos ideo indemnitati tue hac


[1] In handwritten privilege: Dilecto filio Joanni Giolito Ferrarientis Bibliopole seu Typographo Venetiarum.

[2] In handwritten privilege following salutem: etc.

[3] In handwritten privilege: infrascripta opera.

[4] In handwritten privilege: cathenam.

[5] In handwritten privilege following sententiarum: Necnon etiam consilia medicinalia Hieronimi Mercuriale duo volumina continentia.

[6] In handwritten privilege: tipis.

[7] In handwritten privilege: dicta opera.




Chapter 3 Page 2


Superscript = inserted by original or different author between lines

[ ] = inserted by original or different author in margin

{ } = supplied by transcribers

Bold Script [or] Script or scribble = written in a different hand(s)

Strike through = crossed out, but legible

[XXX] = illegible

  1. in parte consulere, teque specialibus favoribus, &
  2. gratiis prosequi volentes, & a quibusvis excommu=
  3. nicationis, suspensionis, & interdicti aliusque ecclesia=
  4. sticis sententiis, censuris, & poenis a iure, vel ab ho=
  5. mine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quo=
  6. modolibet innodatus existis, ad infrascripta prae=
  7. sentium dutaxat consequendum, harum serie absol=
  8. uentes, & absolutum fore [1]censentes. Motu pro=
  9. prio, non ad tuam, aut alterius pro te nobis desu=
  10. per oblatae petitionis instantiam, sed ex nostra
  11. mera liberalitate, & certa scientia, ac de Apostoli=
  12. ce potestatis plenitudine, postquam dictum opus[2] a te
  13. impressum[3], & a Reuer.Fratre Inquisitore[4] Venetia=
  14. rum examinatum, & approbatum fuerit[5], omnibus
  15. & singulis utriusque sexus CHRISTI fidelibus, prae=
  16. sertim Bibliopolis, & librorum impressoribus, seu
  17. typographis, quovis nomine nuncupatis, tam in al=
  18. ma Urbe, & illius districtu, quam toto statu Ec=
  19. clesiastico mediate, & immediate subiectis[6], totaq{ue}
  20. Italia, sub excomunicationis maioris latae sententiae,
  21. a qua nullus, praeterquam a nobis, & Romano Pon=
  22. tifice pro tempore existente, absolui possit, & quo=
  23. ad nostro, & Sanctae Romanae Ecclesiae tem=
  24. porali dominio mediate, vel immediate subiectos,
  25. etiam trecentorum Ducatorum auri de Camera,
  26. quo[7] una videlicet Camerae Apostolice[8], & alia tibi,
  27. tuisque haeredibus[9], & sucessoribus, aut ius, &[10] cau=
  28. sam a te, vel eis pro tempore habentibus, & pro


[1] The handwritten privilege does not contain lines 20-25.

[2] In handwritten privilege: dicta opera.

[3] In handwritten privilege: impressa.

[4] In handwritten privilege: et a venerali fratre Patriarcha.

[5] In handwritten privilege: examinata et approbata fuerint.

[6] In handwritten privilege: subiecto.

[7] In handwritten privilege: pro.

[8] In handwritten privilege: apostolicae.

[9] In handwritten privilege:  heredibus.

[10] In handwritten privilege: vel.




Chapter 3 Page 3


Superscript = inserted by original or different author between lines

[ ] = inserted by original or different author in margin

{ } = supplied by transcribers

Bold Script [or] Script or scribble = written in a different hand(s)

Strike through = crossed out, but legible

[XXX] = illegible

  1. alia accusatori, pro reliqua vero partibus Iudici exe=
  2. quenti, nec non[1] amissionibus[2] typorum, & librorum
  3. tibi, tuisque pr{a}edictis irremissibiliter applicandis poe=
  4. nis, toties incurrendis, quoties contraventum fuerit,
  5. Apostolica auctoritate tenore praesentium distri=
  6. ctius inhibemus, & interdicimus, ne per De=
  7. cem annos proxime subsequentes opus ipsum[3],
  8. praedictum[4] in toto, vel parte sub quacunque for=
  9. ma, vel mutatione, aut inversione, vel etiam
  10. cum quibusvis aliis additionibus, scholiis, sum=
  11. mariis, glossis, & interpretationibus ad mate=
  12. rias ipsas[5] accedendas, vel illas referrendas, aut illis
  13. similibus, tam Latino quam Italico, vel quocunque
  14. alio idiomate, etiam[6] ad cuiusvis instantiam, quovis
  15. quaesito colore, vel ingenio alicubi absque tui, vel
  16. tuorum praedictorum expressa licentia, & assensu
  17. imprimere, seu imprimi facere, aut praeterquam
  18. de licentia, & assensu huiusmodi impressa vende=
  19. re, seu venalia proponere, aliasve tenere, aut ha=
  20. bere audeant, seu praesumant; nisi ad hoc tuus, aut
  21. tuorum praedictorum accesserit assensus, de quo
  22. per cedulam manu vestra propria, scriptam, vel
  23. subscriptam constare debeat. Mandantes univer=
  24. sis, & singulis Venerabilibus fratribus Patriarchis,
  25. Archiepiscopis, & Episcopis, ac dilectis filiis eo=
  26. rum in spiritualibus, Vicariis Generalibus, & reli=
  27. quis in dignitate Ecclesiastica constitutis, quavis au=
  28. thoritate[7] fungentibus, & functuris, ut quoties pro=


[1] In handwritten privilege: necnon.

[2] In handwritten privilege: ammissionis.

[3] In handwritten privilege: opera ipsa.

[4] In handwritten privilege: aut eorum alterum vel aliquod.

[5] In handwritten privilege: istas.

[6] In handwritten privilege: et.

[7] In handwritten privilege: auctoritate.




Chapter 3 Page 4


Superscript = inserted by original or different author between lines

[ ] = inserted by original or different author in margin

{ } = supplied by transcribers

Bold Script [or] Script or scribble = written in a different hand(s)

Strike through = crossed out, but legible

[XXX] = illegible

  1. tua vel haeredum, aut successorum tuorum praefa=
  2. torum[1] parte fuerint requisiti, seu aliquis eorum
  3. fuerit requisitus, Tibi, tuisque praedictis in praemissis
  4. efficacis defensionis praesidio assistentes, praedicta
  5. omnia observari mandent, & faciant; ac contra=
  6. facientes per pr{a}edictas, & alias tibi[2] benevisas senten=
  7. tias, censuras, & poenas, etiam illas saepius aggravan=
  8. do, omni, & quacunque appellatione remota, pro=
  9. cedant, & exequantur, invocato etiam ad hoc, si
  10. opus fuerit, brachii saecularis auxilio. Hos[3] enim
  11. quicquid secus super his a quoqua{m} quavis authori=
  12. tate scienter, vel ignoranter attentari attigerit[4], ir=
  13. ritum, & inane dicta authoritate[5] decernimus.
  14. Non obstantibus quodam alio Privilegio super
  15. Impressione in Civitate Lugdunensi facienda dicti
  16. operis Cathenae in Beatum Iob dilecto filio Ioanni
  17. Statio Bibliopolae seu Thipographo Lugdunensi,
  18. per nos etiam in simili forma Motus proprii, & ex
  19. certa nostra scientia, deque Apostolicae potestatis
  20. plenitudine, & alias[6] quomodolibet concesso, &
  21. etiam literis nostris in simili forma Brevis sub
  22. Dat[7]: Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo
  23. Piscatoris, die XXI. Ianuarii. M.D. LXXXVI.
  24. Pontificatus nostri anno Primo, desuper confectis[8],
  25. & quarum vigore, seu praetextu ipse Ioannes Statius
  26. dictum opus Cathenae iam impressit, sed cum mul=
  27. tis mendis, & erroribus, ac propterea illud denuo
  28. imprimere necesse est: Ideoque & alias[9] ex dignis cau=


[1] In handwritten privilege: praedictorum.

[2] In handwritten privilege: sibi.

[3] In handwritten privilege: Nos.

[4] In handwritten privilege: attestari contigerit.

[5] In handwritten privilege: auctoritate.

[6] In handwritten privilege: aliis.

[7] In handwritten privilege: datis.

[8] In handwritten privilege, following confectis: cuius.

[9] In handwritten privilege: aliis.




Chapter 3 Page 5


Superscript = inserted by original or different author between lines

[ ] = inserted by original or different author in margin

{ } = supplied by transcribers

Bold Script [or] Script or scribble = written in a different hand(s)

Strike through = crossed out, but legible

[XXX] = illegible

  1. sis animum nostrum moventibus, Privilegium, &
  2. literas nostras eidem Ioanni Statio per nos, sicut[1]
  3. praefertur, concessum, & concessas huiusmodi illius,
  4. & illarum tenores, ac si de verbo ad verbum insere=
  5. rentur, praesentibus pro plene, & sufficienter ex=
  6. pressis habentes, ex nu{n}c harum serie, quo ad[2] ipsum
  7. opus Cathene cum inde dependentibus, penitus re=
  8. vocamus, cassamus, annullamus, & abolemus, ac
  9. si minime unquam emanassent, & quibusvis aliis
  10. Apostolicis, ac in universalibus Provincialibusque
  11. & Synodalibus Conciliis editis specialibus, vel ge=
  12. neralibus constitutionibus, & ordinationibus, ac
  13. statutis & consuetudinibus, etiam iuramento con=
  14. firmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia
  15. roboratis, Privilegiis quoque indultis, & literis
  16. Apostolicis, etiam quibusvis Superioribus, & per=
  17. sonis in genere[3], vel specie[4] sub quibuscunque; teno=
  18. ribus, & formis, &[5] Motu, scientia, liberalitate,
  19. & Apostolicae potestatis plenitudine similibus, &
  20. etiam consistorialiter, ac alias[6] in contrarium quo=
  21. modolibet concessis, & confirmatis. Quibus om=
  22. nibus, & singulis, etiam si[7] de illis specialis, speci=
  23. fica, & expressa mentio habenda foret, illis alias[8] in
  24. suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specia=
  25. liter, & expresse derogamus, caeterisque contrariis
  26. quibuscumque. Volumus autem, quod transum=
  27. ptis, vel exemplis, etiam in ipsis operibus impressis,
  28. manu alicuius Notarii publici subscriptis, & sigil=


[1] In handwritten privilege: sic ut.

[2] In handwritten privilege: quoad.

[3] In handwritten privilege: generale.

[4] In handwritten privilege: speciale.

[5] In handwritten privilege: etiam

[6] In handwritten privilege: aliis.

[7] In handwritten privilege: etiamsi.

[8] In handwritten privilege: aliis.




Chapter 3 Page 6


Superscript = inserted by original or different author between lines

[ ] = inserted by original or different author in margin

{ } = supplied by transcribers

Bold Script [or] Script or scribble = written in a different hand(s)

Strike through = crossed out, but legible

[XXX] = illegible

  1. lo alicuius personae in dignitate Ecclesiastica con=
  2. stitutae munitis, plena, & eadem prorsus fides adhi=
  3. beatur, quae ipsis originalibus literis adhiberetur, si
  4. forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae
  5. apud Sanctum Marcum sub Annulo Piscatoris
  6. die XXIX. Augusti. M.D. LXXXVII.
  7. Pontificatus nostri Anno Tertio.
  8. Tho. Thomas Gualterutius




Transcription by: Jane C Ginsburg

    


Copyright History resource developed in partnership with:


Our Partners


Copyright statement

You may copy and distribute the translations and commentaries in this resource, or parts of such translations and commentaries, in any medium, for non-commercial purposes as long as the authorship of the commentaries and translations is acknowledged, and you indicate the source as Bently & Kretschmer (eds), Primary Sources on Copyright (1450-1900) (www.copyrighthistory.org).

You may not publish these documents for any commercial purposes, including charging a fee for providing access to these documents via a network. This licence does not affect your statutory rights of fair dealing.

Although the original documents in this database are in the public domain, we are unable to grant you the right to reproduce or duplicate some of these documents in so far as the images or scans are protected by copyright or we have only been able to reproduce them here by giving contractual undertakings. For the status of any particular images, please consult the information relating to copyright in the bibliographic records.


Primary Sources on Copyright (1450-1900) is co-published by Faculty of Law, University of Cambridge, 10 West Road, Cambridge CB3 9DZ, UK and CREATe, School of Law, University of Glasgow, 10 The Square, Glasgow G12 8QQ, UK